Complures interim ex fuga Uticam perveniunt. Quos omnis Cato convocatos una cum CCC, qui pecuniam Scipioni ad bellum faciendum contulerant, hortatur uti servitia manumitterent oppidumque defenderent. Quorum eum partem assentire, partem animum mentemque perterritam atque in fugam destinatam habere intellexisset, amplius de ea re agere destitit navisque his attribuit, ut in quas quisque partis vellet proficisceretur. Ipse omnibus rebus diligentissime constitutis, liberis suis L. Caesari, qui tum ei pro quaestore fuerat, commendatis, et sine suspicione, vultu atque sermone quo superiore tempore usus fuerat, cum dormitum isset, ferrum intro clam in cubiculum tulit atque ita se traiecit. Qui dum anima nondum exspirata concidisset, et impetu facto in cubiculum ex suspicione medicus familiaresque continere atque vulnus obligari coepissent, ipse suis manibus vulnus crudelissime divellit atque animo praesenti se interemit. Quem Uticenses quamquam oderant partium gratia, tamen propter eius singularem integritatem, et quod dissimillimus reliquorum ducum fuerat quodque Uticam mirificis operibus muniverat turrisque auxerat, sepultura adficiunt. Quo interfecto L. Caesar ut aliquid sibi ex ea re auxili pararet convocato populo contione habita cohortatur omnis ut portae aperirentur: se in C. Caesaris clementia magnam spem habere. Itaque portis patefactis Utica egressus Caesari imperatori obviam proficiscitur. Messalla, ut erat imperatum, Uticam pervenit omnibusque portis custodias ponit.