Pari igitur prolata in utrumque sententia damnatos carnifex trahit. Totus ad spectaculum populus effunditur, et prorsus quasi migrare civitas putaretur, stipatis proruens portis turba densatur. Et quidem miserrimi iuvenis ad primum statim ictum amputatur gladio caput truncumque in suo sanguine volutatur cadaver. Postquam vero ad feminam ventum est et flexis in terram poplitibus super trementem cervicem micans elevatus est gladius et exercitatam carnifex dexteram totis viribus concitavit, ad primum corporis tactum stetit mucro letalis et leviter perstringens cutem rasurae modicae sanguinem aspersit. Inbellem manum percussor expavit, et victam dexteram gladio marcescente miratus in secundos impetus torquet. Languidus rursum in feminam mucro delabitur et, quasi ferrum ream timeret adtingere, circa cervicem torpet innoxium. Itaque furens et anhelus lictor paludamento in cervicem retorto, dum totas expedit vires, fibulam, quae chlamydis mordebat oras, in humum excussit ignarusque rei ensem librat in vulnus et: En tibi, ait mulier, ex umero aurum ruit. Collige multo quaesitum labore, ne pereat.