Rogo, quae est ista securitas? Impendentem non timet mortem, laetatur percussa, carnifex pallet; oculi gladium non videntes tantum fibulam vident et, ne parum esset, quod non formidabat interitum, praestabat beneficium saevienti. Iam igitur et tertius ictus: sacramentum frustraverat trinitatis. Iam speculator exterritus et non credens ferro mucronem aptabat in iugulum, ut, qui secare non poterat, saltim premente manu corpori conderetur: O omnibus inaudita res saeculis!—ad capulum gladius reflectitur, et velut dominum suum victus aspiciens confessus est se ferire non posse.