QUANTO studio et amore contenderim, ut pariter in heremo moraremur, conscium mutuae caritatis pectus agnoscit. Quibus lamentis, quo dolore, quo gemitu te absentem persecutus sim, istae quoque litterae testes sunt, quas lacrimis cernis interlitas. Verum tu quasi parvulus delicatus contemptum rogantis per blandimenta fovisti et ego incautus, quid tunc agerem, nesciebam. Tacerem? Sed quod ardenter volebam, moderate dissimulare non poteram. Impensius obsecrarem? Sed audire nolebas, quia similiter non amabas. Quod unum potuit, spreta caritas fecit. Quem praesentem retinere non valuit, quaerit absentem. Quoniam igitur et tu ipse abiens postularas, ut tibi, postquam ad deserta migrassem, invitatoriam a me scriptam transmitterem, et ego facturum receperam, invito, iam propera. Nolo pristinarum necessitatum recorderis—nudos amat heremus—nolo te antiquae peregrinationis terreat difficultas. Qui in Christo credis, et eius crede sermonibus: Quaerite primum regnum Dei, et haec omnia adponentur nobis. Non pera tibi sumenda, non virga est; adfatim dives est, qui cum Christo pauper est.