Sed quid ago? Rursus inprovidus obsecro? Abeant preces, blandimenta discedant; debet amor irasci. Qui rogantem contempseras, forsitan audies obiurgantem. Quid facis in paterna domo, delicate miles? Ubi vallum, ubi fossa, ubi hiemps acta sub pellibus? Ecce de caelo tuba canit, cum nubibus debellaturus orbem imperator armatus egreditur, ecce bis acutus gladius ex regis ore procedens obvia quaeque metit: et tu mihi de cubiculo ad aciem, de umbra egrederis ad solem? Corpus adsuetum tunica loricae non suffert, caput opertum linteo galeam recusat, mollem otio manum durus exasperat capulus. Audi edictum regis tui: Qui mecum non est, contra me est; et qui mecum non colligit, spargit. Recordare tiroconii tui diem, quo Christo in baptismate consepultus sacramenti verba iurasti: pro nomine eius non te matri parciturum esse, non patri. Ecce adversarius in pectore tuo Christum conatur occidere; ecce donativum, quod militaturus acceperas, hostilia castra suspirant. Licet parvulus ex collo pendeat nepos, licet sparso crine et scissis vestibus ubera, quibus nutrierat, mater ostendat, licet in limine pater iaceat, per calcatum perge patrem, siccis oculis ad vexillum crucis vola! Pietatis genus est in hac re esse crudelem.