Oro te, quid tale umquam, quale apostoli, fecimus, ut merito scandalizentur; patrem senem cum navicula et rete dimittunt; publicanus a teloneo surgit et sequitur salvatorem; volens discipulus reverti domum et suis ante renuntiare magistri voce prohibetur; sepultura non datur patri et pietatis genus est inpium esse pro domino. Nos, quia serica veste non utimur, monachi iudicamur, quia ebrii non sumus nec cachinno ora dissolvimus, continentes vocantur et tristes. Si tunica non canduerit, statim illud e trivio: Inpostor et Graecus est. Cavi- lentur vafriora licet et pingui aqualiculo farsos circumferant homines: Blesilla nostra ridebit nec dignabitur loquacium ranarum audire convicia, cum dominus eius dictus sit Beelzebub.