Medici, quos vocant chirurgicos, crudeles putantur et miseri sunt. An non est miseria alienis dolere vulneribus et mortuas carnes clementi secare ferro? Non horrere curantem, quod horret ipse, qui patitur, et inimicum putari? Ita se natura habet, ut amara sit veritas, blanda vitia aestimentur. Esaias iii_exemplum captivitatis futurae nudus non erubescit incedere; Heremias de media Hierusalem ad Eufraten, fluvium Mesopotamiae, mittitur, ut inter inimicas gentes, ubi est Assyrius et castra sunt Chaldaeorum, ponat περίζωμα corrumpendum: Hiezecihel stercore primum humano, dein bubulo panem de omni semente conspersum edere iubetur et uxoris interitum siccis oculis videt; Amos de Samaria pellitur: cur quaeso? Nempe ideo, quia chirurgici spiritales secantes vitia peccatorum ad paenitentiam cohortabantur. Paulus apostolus: Inimicus, in-quit, vobis factus sum vera dicens. Et quia salvatoris dura videbantur eloquia, plurimi discipulorum retrorsum abierunt.