Tibi placet lavare cotidie, alius has munditias sordes putat; tu attagenam ructuas et de comeso acipensere gloriaris, ego faba ventrem inpleo; te delectant cachinnantium greges, Paulam Melaniumque plangentium; tu aliena desideras, illae contemnunt sua; te delibuta melle vina delectant, illae potant aquam frigidam suaviorem; tu te perdere aestimas, quidquid in praesenti non hauseris, comederis, devoraris, et illae futura desiderant et credunt vera esse, quae scripta sunt. Esto: inepte et aniliter, quibus resurrectio persuasit corporum; quid ad te? Nobis e contrario tua vita displicet. Bono tuo crassus sis, me macies delectat et pallor; tu tales miseros arbitraris, nos te miseriorem putamus: invicem nobis videmur insani.