Haec, mi domina Asella, cum iam navem conscenderem, raptim flens dolensque conscripsi, et gratias ago Deo meo, quod dignus sum, quem mundus oderit. Ora autem, ut de Babylone Hierosolyma regrediar nec mihi dominetur Nabuchodonosor, sed Iesus, filius Iosedech; veniat Hesdras, qui interpretatur adiutor, et redueat me in patriam meam. Stultus ego, qui volebam canticum domini in terra aliena et deserto monte Sion Aegypti auxilium flagitabam. Non recordabar evangelii, quod, qui Hierusalem egreditur, statim incidit in latrones, spoliatur, vulneratur, occiditur. Sed licet sacerdos decipiat atque levites, Samaritanus ille misericors est, cui cum diceretur: Samarites es et daemonium habes, daemonem rennuens Samariten non se negavit, quia, quem nos custodem, Hebraei samariten vocant. Maleficum me quidam garriunt: titulum fidei, servus agnosco; magum vocabant et Iudaei dominum meum, seductor et apostolus dictus est. Temptatio me non adprehendit nisi humana. Quotam partem angustiarum perpessus sum, qui cruci milite? Infamiam falsi criminis inportarunt, sed scio per bonam et malam famam perveniri ad regna caelorum.