Taceo de Paula et Eustochio, stirpis vestrae floribus, ne per occasionem exhortationis tuae illas laudare videar, Blesillamque praetereo, quae maritum suum, tuum secuta germanum, in brevi vitae spatio tempora virtutum multa complevit. Atque utinam praeconia feminarum imitarentur viri et rugosa senectus redderet, quod sponte offert adulescentia! Sciens et videns in flammam mitto manum: adducentur supercilia, extendetur brachium iratusque Chremes tumido desaeviet ore. Consurgunt proceres et adversum epistolam meam turba patricia dctonabit me magum, me seductorem clamitans in terras ultimas asportandum. Addant, si volunt, et Samariten, ut domini mei titulum recognoscam. Certe filiam a parente non divido nec dico illud de evangelio: Sine mortui sepeliant mortuos suos. Vivit enim, qui credit in Christo, et, qui in illum credit, debet utique, quomodo ille ambulavit, et ipse ambulare.