Facessat invidia, quam nomine Christiano malidicorum semper genuinus infigit, ut, dum probra metuunt, ad virtutes non provocent. Exceptis epistulis ignoramus alterutrum, solaque causa pietatis est, ubi carnis nulla notitia est. Honora patrem tuum, sed, si te a vero patre non separat. Tam diu scito sanguinis copulam, quam diu ille suum noverit creatorem: alioquin David tibi protinus canet: Audi, filia, et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui; et concupiscet res decorem tuum, quia ipse est dominus Deus tuus. Grande praemium parentis obliti: Concupiscet rex decorem tuum. Quia audisti, quia vidisti, quia inclinasti aurem tuam et populi tui domusque patris oblita es, idcirco concupiscet rex decorem tuum et dicet tibi: Tota pulchra es, proxima mea, et macula non est in te. Quid pulchrius anima, quae Dei filia nuncupatur et nullos extrinsecus quaerit ornatus? Credit in Christum et hac ambitione di fata pergit ad sponsum, eundem habens dominum, quem et virum.