Quid angustiarum habeant nuptiae, didicisti in ipsis nuptiis et quasi coturnicum carnibus usque ad nausiam saturata es. Amarissimam choleram tuae sensere fauces, egessisti acescentes et morbidos cibos, relevasti aestuantem stomachum: quid vis rursus ingerere, quod tibi noxium fuit? Canis revertens ad vomitum suum et sus ad volutabrum luti. Bruta quoque animalia et vagae aves in easdem pedicas retiaque non incidunt. An vereris, ne proles Furiana deficiat et ex te parens tuus non habeat pusionem, qui reptet in pectore et cervices eius stercore linat? Quippini? Omnes habent filios, quae habuere matrimonia, et, quibus nati sunt liberi, suo generi responderunt! Exhibuit Ciceronis filius patrem in eloquentia? Cornelia vestra, pudici- tiae simul et fecunditatis exemplar, Gracchos suos se genuisse laetata est? Ridiculum sperare pro certo, quod multos et non habere videas et, cum habuerint, perdidisse. Cui dimittis tantas divitias? Christo, qui mori non potest. Quem habebis heredem? Ipsum, quem et dominum. Contristabitur pater, sed laetabitur Christus; lugebit familia, sed angeli gratulabuntur. Faciat pater, quod vult, de gratulabuntur sua: non es eius, cui nata es, sed cui renata, et qui te grandi pretio redemit, sanguine suo.