Meretrix illa in evangelio baptizata lacrimis suis et crine, qui multos ante deceperat, pedes domini tergente servata est. Non habuit crispantes mitras nec stridentes calceolos nec orbes stibio fuliginatos, quanto foedior, tanto pulchrior, Quid facit in facie Christianae purpurissus et cerussa? Quorum alterum ruborem genarum labiorumque mentitur, alterum candorem oris et colli: ignes iuvenum, fomenta libidinum, inpudicae mentis indicia. Quomodo flere potest pro peccatis suis, quae lacrimis cutem nudat et sulcos ducit in facie? Ornatus iste non domini est, velamen istud antichristi est. Qua fiducia erigit ad caelum vultus, quos conditor non agnoscat? Frustra obtenditur adulescentia et aetas puellaris adseritur: vidua, quae marito placere desivit et iuxta apostolum vere vidua est, nihil habet necessarium nisi persevcrantiam. Meminit pristinae voluptatis, scit, quid amiserit, quo delectata sit: ardentes diaboli sagittae ieiuniorum et vigiliarum frigore restinguendae sunt. Aut loquendum nobis est, ut vestiti sumus, aut vestiendum, ut loquimur. Quid aliud pollicemur et aliud ostendimus? Lingua personat castitatem et totum corpus praefert inpudicitiam.