Hoc quantum ad habitum pertinet et ornatum. Ceterum vidua,” quae in deliciis est”—non est meum, sed apostoli— vivens mortua est. Quid sibi vult hoc, quod ait: vivens mortua est? Vivere quidem videtur ignorantibus et non esse peccato mortua, sed Christo, quem secreta non fallunt, mortua est. Anima, enim, quae peccaverit, ipsa morietur. Quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium, quosdam autem,et subsequuntur. Similiter et facta bona manifesta sunt, et quae aliter se habent, abscondi non possunt. Quod dicit, istius modi est: quidam tam libere et palam peccant, ut, postquam eos videris, statim intellegas peceatores; alios autem, qui callide occultant vitia sua, ex sequenti conversatione cognoscimus. Similiter et bona apud alios in propatulo sunt, in aliis longo usu discimus. Quid ergo necesse est nos iactare pudicitiam, quae sine comitibus et adpendiculis suis, continentia et parcitate, fidem sui facere non potest? Apostolus macerat corpus suum et animae subicit imperio, ne, quod aliis praecipit, ipse non servet: et adulescentia fervente cibis corpore de castitate secura est?