Ad conparationem quidem superiorum modica sunt, quae dicturi sumus, sed et in parvis idem animus ostenditur. Ut enim creatorem non in caelo tantum miramur et terra, sole et oceano, elefantis, camelis, equis, bubus, pardis, ursis, leonibus, sed et in minutis quoque animalibus, formica, culice, muscis, vermiculis et istius modi genere, quorum magis corpora scimus quam nomina, eandemque in cunctis veneramur sollertiam, ita mens Christo dedita aeque et in maioribus et in minoribus intenta est sciens etiam pro otioso verbo reddendam esse rationem. Erat ergo sollicitus, si niteret altare, si parietes absque fuligine, si pavimenta tersa, si ianitor creber in porta, vela semper in ostiis, si sacrarium mundum, si vasa lucentia; et in omnes caerimonias pia sollicitudo disposita non minus, non maius neglegebat officium. Ubicumque eum in ecclesia quaereres, invenies. Nobilem virum Quintum Fabium miratur antiquitas, qui etiam Romanae scriptor historiae est, sed magis ex pictura quam litteris nomen invenit; et Beselehel nostrum plenum sapientia et spiritu Dei scriptura testatur, Hiram quoque, filium mulieris Tyriae, quod alter tabernaculi, alter templi supellectilem fabricati sunt. Quomodo enim laetae segetes et uberes agri interdum culmis aristisque luxuriant, ita praeclara ingenia et mens plena virtutibus in variarum artium redundat elegantiam. Unde apud Graecos philosophus ille laudatur, qui omne, quod uteretur, usque ad pallium et anulum manu sua factum gloriatus est. Hoc idem possumus et de isto dicere, qui basilicas ecclesiae et martyrum conciliabula diversis floribus et arborum comis vitiumque pampinis adumbraret, ut, quidquid placebat in ecclesia tam dispositione quam visu, laborem presbyteri et studium testaretur.