Macte virtute. Cuius talia principia, qualis finis erit? O miserabilis humana condicio et sine Christo vanum omne, quod vivimus. Quid te sub- trahis, quid tergiversaris, oratio? Quasi enim mortem illius differe possimus et vitam facere longiorem, sic timemus ad ultimum pervenire. Omnis caro faenum et omnis gloria eius quasi flos faeni Ubi nunc decora illa facies, ubi totius corporis dignitas, quo veluti pulchro indumento pulchritudo animae vestiebatur? Marcescebat, pro dolor, flante austro lilium et purpura violae in pallorem sensim migrabat. Cumque aestuaret febribus et venarum fontes hauriret calor, lasso anhelitu tristem avunculum consolabatur. Laetus erat vultus et universis circa plorantibus solus ipse ridebat. Proicere pallium, manus extendere, videre, quod alii non videbant, et quasi in occursum se erigens salutare venientes: intellegeres illum non emori, sed migrare, et mutare amicos, non relinquere. Volvuntur per ora lacrimae et obfirmato animo non queo dolorem dissimulare, quem patior. Quis crederet in tali illum tempore nostrae necessitudinis recordati et luctante anima studiorum scire dulcedinem? Adprehensa avunculi manu: Hanc, inquit, tunicam, qua utebar in ministerio Christi, mitte dilectissimo mihi, aetate patri, fratri collegio, et, quidquid a te nepoti debebatur affectus, in illum transfer, quem mecum pariter diligebas. Atque in talia verba defecit avunculum manu, me recordatione contrectans.