Sic attonitus, immo vero cruciabili desiderio stupidus, nullo quidem initio vel omnino vestigio cupidinis meae reperto cuncta circumibam tamen, dum luxum nepotalem simulantiaEst inquit Hercule Lucius, et offert osculum et statim incertum quidnam in aurem mulieris obganniit. Quin inquit Etiam ipse parentem tuam accedis et salutas? Vereor inquam Ignotae mihi feminae, et statim rubore suffusus deiecto capite restiti. At illa obtutum in me conversa En inquit Sanctissimae Salviae matris generosa probitas. Sed et cetera corporis execrabiliter ad regulam sunt congruentia: inenormis proceritas, succulenta gracilitas, rubor temperatus, flavum et inaffectatum capillitium, oculi caesii quidem sed vigiles et in aspectu micantes, prorsus aquilini, os quoquoversum floridum, speciosus et immeditatus incessus.