Et adiecit Ego te, O Luci, meis istis manibus educavi; quidni? Parentis tuae non modo sanguinis, verum alimoniarum etiam socia; nam et familia Plutarchi ambae prognatae sumus, et eandem nutricem simul bibimus, et in nexu germanitatis una coaluimus: nec aliud nos quam dignitas discernit, quod illa clarissimas, ego privatas nuptias fecerimus. Ego sum Byrrhaena illa, cuius forte saepicule nomen inter tuos frequentatum educatores retines. Accede itaque hospitium fiducia, immo vero iam tuum proprium Larem. Ad haec ego, iam sermonis ipsius mora rubore digesto, Absit inquam Parens, ut Milonem hospitem sine ulla querela deseram; sed plane quod officiis integris potest effici, curabo sedulo: quoties itineris huius ratio nascetur, numquam erit ut non apud te devertar. Dum hunc et huiusmodi sermonem altercamur, paucis admodum confectis passibus ad domum Byrrhaenae pervenimus.