Tali puella sermone deterrita, manuque eius exosculata, Parce inquit “Mi parens, et durissimo casui meo, pietatis humanae memor, subsiste paululum; nec enim, ut reor, aevo longiore maturatae tibi in ista sancta canitie miseratio prorsus exaruit. Specta denique scaenam meae calamitatis: speciosus adulescens inter suos principales, quem filium publicum omnia sibi civitas cooptavit, meus alioquin consobrinus, tantulo triennio maior in aetate, qui mecum primis ab annis nutritus et adultus individuo contubernio domusculae, immo vero cubiculi torique sanctae caritatis affectione mutuo mihi pigneratus, votisque nuptialibus pacto iugali pridem destinatus, consensu parentum tabulis etiam maritus nuncupatus, ad nuptias officio frequenti cognatorum et affinium stipatus templis et aedibus publicis victimas immolabat: domus tota lauris obsita, taedis lucida constrepebat hymenaeum. Tunc me gremio suo mater infelix tolerans mundo nuptiali decenter ornabat, mellitisque saviis crebriter ingestis iam spem futuram liberorum votis anxiis propagabat, cum irruptionis subitae gladiatorum impetus ad belli faciem saeviens, nudis et infestis mucronibus coruscans; non caedi, non rapinae manus afferunt, sed denso conglobatoque cuneo cubiculum nostrum inuadunt protinus: nec ullo de familiaribus nostris repugnante ac ne tantillum quidem resistente, miseram, exanimem saevo pavore, trepidam medio matris gremio rapuere. Sic ad instar Athracidis