Sed ecce saevissimo somnio mihi nunc etiam redintegratur, immo vero cumulatur infortunium meum: nam visa sum mihi de domo, de thalamo, de cubiculo, de toro denique ipso violenter extracta per solitudines avias infortunatissimi mariti nomen invocare, eumque, ut primum meis amplexibus viduatus est, adhuc unguentis madidum, coronis floridum consequi vestigio me pedibus fugientem alienis: utque clamore percito formosae raptum uxoris conquerens populi testatur auxilium, quidam de latronibus importunae persecutionis indignatione permotus saxo grandi pro pedibus arrepto misellum iuvenem maritum meum percussum interemit: talis aspectus atrocitate perterrita somno funesto pavens excussa sum.” Tunc fletibus eius assuspirans anus sic incipit: “Bono animo esto, mi herilis, nec vanis somniorum figmentis terreare: nam praeter quod diurnae quietis imagines falsae perhibentur, tunc etiam nocturnae visiones contrarios eventus nonnunquam pronuntiant. Denique flere et vapulare et nonnunquam iugulari lucrosum prosperumque proventum nuntiant, contra ridere et mellitis dulciolis ventrem saginare vel in voluptatem Veneriam convenire tristitiae animi, languori corporis damnisque ceteris anxiatum iri praedicant. Sed ego te narrationibus lepidis anilibusque fabulis protinus avocabo;” et incipit: