Maxime, hic ibidem pro pedibus tuis abicio testorque me deinceps incuriosius habiturum, quid Pudentilla testamento suo scribat. ipse iam, ut libet, matrem suam de cetero exoret: mihi, ut ultra pro eo deprecer, locum non reliquit. ipse iam, ut qui sui potens ac uir acerbissimas litteras matri dictet, iram eius deleniat; qui potuit perorare, poterit exorare. mihi iam dudum satis est, si non modo crimina obiecta plenissime dilui, uerum etiam radicem iudicii huius, id est hereditatis quaesitae inuidiam, funditus sustuli. Illud etiam, c ne quid omnium praeteream, priusquam peroro, falso obiectum reuincam. dixistis me magna pecunia mulieris pulcherrimum praedium meo nomine emisse. dico exiguum herediolum LX milibus nummum, id quoque non me, sed Pudentillam suo nomine emisse, Pudentillae nomen in tabulis esse, Pudentillae nomine pro eo agello tributum dependi. praesens est quaestor publicus, cui depensum est, Coruinius Celer, uir ornatus; adest etiam tutor auctor mulieris, uir grauissimus et sanctissimus, omni cum honore mihi nominandus, Cassius Longinus. quaere, Maxime, cuius emptionis auctor fuerit, quantulo pretio mulier locuples agellum suum praestinarit.— testimonium Cassi Longini tutoris et Coruini Clementis quaestor(is) Estne ita ut dixi? uspiam in hac emptione nomen meum ascriptum est? num ipsum heredioli pretium inuidiosum est, num uel hoc saltem in me collatum?