Quid etiam est, Aemiliane, quod non te iudice refutauerim? quod pretium magiae meae repperisti? cur ergo Pudentillae animum ueneficiis flecterem? quod ut ex ea commodum caperem? uti dotem mihi modicam potius quam ammplam diceret? o praeclara carmina. an ut eam dotem filiis suis magis restipularetur quam penes me sineret? quid addi ad hanc magiam potest? an uti rem familiarem suam meo adhortatu pleramque filiis condonasset, quae nihil illis ante me maritum fuerat largita, mihi nihil quicquam impertiret? o graue ueneficium dicam an ingratum beneficium. an ut testamento, quod irata filio scribebat, filium potius, cui offensa erat, quam me, cui deuincta, heredem relinqueret? hoc quidem multis cantaminibus difficile impetraui. putate uos causam non apud Cl(audium) Maximum agere, uirum aequum et iustitiae pertinacem, sed alium aliquem prauum et saeuum iudicem substituite, accusationum fautorem, cupidum condempnandi: date ei quod sequatur, ministrate uel tantulam uerisimilem occasionem secundum uos pronuntiandi; saltim fingite aliquid, eminiscimini quod respondeatis, qui uos ita rogarit. et quoniam omnem conatum necesse est quaepiam causa praecedat, respondete qui Apuleium dicitis animum Pudentillae magicis illectamentis adhortum, quid ex ea petierit, cur fecerit. formam eius uoluerat? negatis. diuitias saltim concupierat? negant tabulae dotis, negant tabulae donationis, negant tabulae testamenti, in quibus non modo non cupide appetisse, uerum etiam dure reppulisse liberalitatem suae uxoris hostenditur. quae igitur alia causa est? quid ommutuistis? quid tacetis? ubi illud libelli uestri atrox principium nomine priuigni mei formormatum: