hunc ego, domine Maxime,reum apud te facere institui? quin igitur addis; reum magistrum, reum uitricum, reum deprecatorem? sed quid deinde? plurimorum maleficiorum et manifestissimorum. cedo unum de plurimis, cedo dubium uel saltem obscurum de manifestissimis. ceterum ad haec, quae obiecistis, numera an binis uerbis respondeam. dentes splendidas: ignosce munditiis. specula inspicis: debet philosophus. uersus facis: licet fieri. pisces exploras: Aristoteles docet. lignum consecras: Plato suadet. uxorem ducis: leges iubent. prior natu ista est: solet fieri. lucrum sectatus es: dotalis accipe, donationem recordare, testamentum lege. quae si omnia affatim retudi, si calumnias omnes refutaui, si me in omnibus non modo criminibus, uerum etiam maledictis procul a culpa philosophiae tutus sum, si philosophiae honorem, qui mihi salute mea antiquior est, nusquam minui, immo contra ubique si cum septem pennis eum tenui: si haec, ut dico, ita sunt, possum securus existimationem tuam reuereri quam potestatem uereri, quod minus graue et uerendum mihi arbitror ac procons(ule) damnari quam si a tam bono tamque emendato uiro improber. Dixi.