Cognitum hoc est tota ciuitate. Rufinum omnes execrati me laudibus tulere. uenerat ad nos, priusquam istam donationem perficeret, cum dissimili isto fratre suo Pontianus, pedes nostros aduolutus ueniam et obliuionem praeteritorum omnium postularat, flens et manus nostras osculabundus ac dicens paenitere quod Rufino et similibus auscultarit. petit postea suppliciter, uti se Lolliano quoque Auito C. V. purgem, cui haud pridem tirocinio orationis suae fuerat a me commendatus; quippe compererat ante paucos dies omnia me, ut acta erant, ad eum perscripsisse. id quoque a me impetrat. itaque acceptis litteris Carthaginem pergit, ubi iam prope exacto consulatus sui munere Lollianus Auitus te, Maxime, opperiebatur. his epistulis meis lectis pro sua eximia humanitate gratulatus Pontiano, quod cito herrorem suum correxisset, rescripsit mihi per eum quas litteras, di boni, qua doctrina, quo lepore, qua uerborum amoenitate simul et iucunditate, prorsus ut uir bonus dicendi peritus. scio te, Maxime, libenter eius litteras auditurum; et quidem si praelegam, mea uoce pronuntiabo. cedo tu Auiti epistulas, ut quae semper ornamento mihi fuerunt sint nunc etiam saluti. at tu licebit aquam sinas fluere; namque optimi uiri litteras ter et quater aueo quantouis temporis dispendio lectitare.—