Non sum nescius debuisse me post istas Auiti litteras perorare. quem enim laudatorem locupletiorem, quem testem uitae meae sanctiorem producam, quem denique aduocatum facundiorem? multos in uita mea Romani nominis disertos uiros sedulo cognoui, sed sum maeque neminem ammiratus. nemo est hodie, quantum mea opinio fert, alicuius in eloquentia laudis et spei, quin Auitus esse longe malit, si cum eo se remota inuidia uelit conferre; quippe omnes fandi uirtutes paene diuersae in illo uiro congruunt. quamcumque orationem struxerit Auitus, ita illa erit undique sui perfecte absoluta, ut in illa neque Cato grauitatem requirat neque Laelius lenitatem nec Gracchus impetum nec Caesar calorem nec Hortensius distributionem nec Caluus argutias nec parsimoniam Salustius nec opulentiam Cicero: prorsus, inquam, ne omnis persequar, si Auitum audias, neque additum quicquam uelis neque detractum neque autem aliquid commutatum. Video, Maxime, quam benigne audias, quae in amico tuo Auito recognosces. tua me comitas, ut uel pauca dicerem de eo, inuitauit. at non usque adeo tuae beniuolentiae indulgebo, ut mihi permittam iam propemodum fesso in causa prorsus ad finem inclinata de egregiis uirtutibus eius nunc demum incipere, quin potius eas integris uiribus et tempori libero seruem.