Etsi me adsiduo defectum cura dolore sevocat a doctis, Ortale, virginibus, nec potis est dulcis Musarum expromere fetus mens animi: tantis fluctuat ipsa malis,— namque mei nuper Lethaeo gurgite fratris pallidulum manans adluit unda pedem, Troia Rhoeteo quem subter litore tellus Ereptum nostris obterit ex oculis. nunquam ego te vita frater amabilior adspiciam posthac: at certe semper amabo, semper maesta tua carmina morte canam, qualia sub densis ramorum concinit umbris Daulias absumpti fata gemens Ityli,— sed tamen in tantis maeroribus, Ortale, mitto haec expressa tibi carmina Battiadae, ne tua dicta vagis nequiquam credita ventis effluxisse meo forte putes animo, ut missum sponsi furtivo munere malum procurrit casto virginis e gremio, quod miserae oblitae molli sub veste locatum, dum adventu matris prosilit, excutitur; atque illud prono praeceps agitur decursu, huic manat tristi conscius ore rubor.