Omnia qui magni dispexit lumina mundi, qui stellarum ortus comperit atque obitus, flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur, ut cedant certis sidera temporibus, ut Triviam furtim sub Latmia saxa relegans dulcis amor gyro devocet aerio, idem me ille Conon caelesti in lumine vidit e Bereniceo vertice caesariem fulgentem clare, quam cunctis illa deorum levia protendens bracchia pollicita est, qua rex tempestate novo auctus hymenaeo vastatum finis iuerat Assyrios, dulcia nocturnae portans vestigia rixae quam de virgineis gesserat exuviis. estne novis nuptis odio Venus, atque parentum frustrantur falsis gaudia lacrimulis ubertim thalami quas intra limina fundunt? non, ita me divi vera gemunt, iuerint. id mea me multis docuit regina querelis invisente novo proelia torva viro. at tu non orbum luxti deserta cubile, sed fratris cari flebile discidium? quam penitus maestas exedit cura medullas! ut tibi tunc toto pectore sollicitae sensibus ereptis mens excidit! at te ego certe cognoram a parva virgine magnanimam. anne bonum oblita es facinus, quo regium adepta es coniugium, quod non fortior ausit alis? sed tum maesta virum mittens quae verba locuta es! Iuppiter, ut tristi lumina saepe manu! quis te mutavit tantus deus? an quod amantes non longe a caro corpore abesse volunt? atque ibi me cunctis pro dulci coniuge divis non sine taurino sanguine pollicita es, si reditum tetulisset. is haud in tempore longo captam Asiam Aegypti finibus addiderat. quis ego pro factis caelesti reddita coetu pristina vota novo munere dissolvo. invita, o regina, tuo de vertice cessi, invita: adiuro teque tuumque caput: digna ferat quod si quis inaniter adiurarit: sed qui se ferro postulet esse parem? ille quoque eversus mons est quem maximum in oris progenies Thiae clara supervehitur, cum Medi peperere novum mare, cumque inventus per medium classi barbara navit Athon. quid facient crines, cum ferro talia cedant? Iuppiter, ut Chalybon omne genus pereat, et qui principio sub terra quaerere venas institit ac ferri fingere duritiem! abiunctae paulo ante comae mea fata sorores lugebant, cum se Memnonis Aethiopis unigena impellens nutantibus aera pennis obtulit Arsinoes † elocridicos ales equus, isque per aetherias me tollens avolat umbras et Veneris casto conlocat in gremio. ipsa suum Zephyritis eo famulum legarat, Graia Canopiis incola litoribus, †hi dii ven ibi vario ne solum in lumine caeli ex Ariadneis aurea temporibus fixa corona foret, sed nos quoque fulgeremus devotae flavi verticis exuviae, uvidulam a fletu cedentem ad temple deum me sidus in antiquis diva novum posuit: Virginis et saevi contingens namque Leonis lumina, Callisto iuncta Lycaoniae, vertor in occasum, tardum dux ante Booten, qui vix sero alto mergitur Oceano. sed quamquam me nocte premunt vestigia divum, lux autem canae Tethyi restituit, (pace tua fari hic liceat, Rhamnusia virgo: namque ego non ullo vera timore tegam, nec si me infestis discerpent sidera dictis, condita quin veri pectoris evoluam) non his tam laetor rebus quam me afore semper afore me a dominae vertice discrucior, quicum ego, dum virgo quondam fuit, omnibus expers unguentis, una milia multa bibi. nunc vos optato quom iunxit lumine taeda, non prius unanimis corpora coniugibus tradite nudantes reiecta veste papillas, quam iucunda mihi munera libet onyx, vester onyx, casto colitis quae iura cubili. sed quae se impuro dedit adulterio, illius ah mala dona levis bibat irrita pulvis: namque ego ab indignis praemia nulla peto. sed magis, o nuptae, semper concordia vestras, semper amor sedes incolat adsiduus. tu vero, regina, tuens cum sidera divam placabis festis luminibus Venerem, unguinis expertem non siris esse tuam me, sed potius largis adfice muneribus. sidera cur retinent? utinam coma regia fiam proximus Hydrochoi fulgeret Oarion.