Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur Vestam inuocauit; deiecta uixit. repetitur ad poenam. Id enim deerat ut modestior in saxo esset quam in sacrario fuerat. Dubitari potest quin usque deicienda sit, donec efficiatur propter quod deiecta est? Patrocinium suum putat pereundi infelicitatem. Quid, inportuna mulier, precer, nisi ut ne bis quidem deiecta pereas? Exponam cum quo stuprum uel quando commiserit? quia probaui ista, damnastis. Non putas legem cauisse ut perires, quae cauit quemadmodum perires? Male de diis aestimas si sacerdoti suae tam sero succurrunt. Ita dii damnatam maluerunt absoluere quam sacerdotem? Pars altera. Damnata deiecta est, absoluta descendit. Putares puellam non deici sed demitti. Lex sacerdotem non ad saxum usque differret, nisi sententiam exspectaret deorum. Erat altitudo montis etiam secure despicientibus horrenda.