Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Liceat adulterium in matre et filio uindicare. Vir fortis in bello manus perdidit. deprehendit adulterum cum uxore de qua filium adolescentem habebat; imperauit filio, ut occideret. non occidit; adulter effugit. abdicat filium. contradicit. Solus ego ex omnibus maritis nec dimisi adulteros nec occidi. Quis non putet aut me sine filio fuisse, aut filium sine manibus? Conceptus est iste — ex quo, sciemus cum adulteros deprehendero. Tunc primum sensi me manus perdidisse. In bello meas, domi etiam filii manus perdidi. tam frustra ad filium quam ad gladium cucurri. In bella non uenit et ante patriae quam patri negauit manus. Vsque eo pugnauit pro uobis, ut pro se non posset. Adolescens, quos dimisisti sequere. Non potui, inquit, matrem occidere. quo sis excusatior, adice et patrem. Pars altera. Alterum putaui parricidium matrem coram patre occidere. Non semper scelera nostri iuris sunt et truces quoque animos misericors natura debilitat. In tam inopinati flagitii spectaculo toto corpore stupui. Pater, tibi manus defuerunt, mihi omnia. Priusquam in mei memoriam reuerterer, exierunt. Maius erat scelus quod imperabas quam quod deprehenderas. Si quid exegeris maius uiribus meis, dicam: ignosce, non possum; ignoscit filio pater nauigationem recusanti, si non ferat mare, ignoscit non sequenti castra, si non potest, quamuis pater ipse militaris sit. Ipsam legem recita: “liceat marito, liceat et filio.” quare tam multos nominat, nisi quod putat esse aliquos qui non possint? Exierunt adulteri inter patrem debilem et filium stupentem.