Captus a piratis scripsit de redemptione; non redimebatur. archipiratae filia iurare eum coegit ut duceret se uxorem, si dimissus esset. iurauit. relicto patre secuta est adolescentem. duxit illam; orba incidit; pater imperat ut archipiratae filiam dimittat et orbam ducat. nolentem abdicat. Bonae spei uxor, bonae spei nurus, quae amare potest et captiuum, odisse uel patrem. In carcere, inquit, ac tenebris iacebam. narra, obsecro, soceri beneficia. Puella non misericordia mota, sed libidine. Pars altera. Eo me loco non deseruit, in quem uenire etiam pater timuit. Vidisses membra uinculis pressa, macie retractos introrsus oculos, attritas catenis et inutiles manus: talem quis amare nisi misericors potest? In tot consulatibus Marius nihil habet clarius quam se auctorem. Pompeium si hereditariae extulissent imagines, nemo Magnum dixisset. Seruium regem tulit Roma. Quid tibi uidentur illi ab aratro qui paupertate sua beatam fecere rempublicam? Non possumus una felices esse: quod solemus, una infelices erimus.