Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Vna nocte quidam duas rapuit. altera mortem optat, altera nuptias. Stupro accusatur, stupro defenditur; cum altera rapta litigat, alteram aduocat. Vindicate, patres; fortior publicae disciplinae seueritas surgat; iam binae rapiuntur. Coit populus uelut publico metu territus et uix credens duos fuisse raptores. Alteram iniuriae rapuit, alteram patrocinio. Perieras iam, raptor, nisi bis perire meruisses. Si te ante rapuisset et nuptias optasses, deinde hanc uitiasset antequam nuberes, negares illum iubente rapta debere mori? Nihil amplius raptori praestare potes quam ne tua lege pereat; contra alienam legem nullum ius habes. Tu raptori praestas ut illum ipsa non occidas; non potes praestare ne quis occidat. Pars altera. Inter pares sententias mitior uincat. Refer Virginiam, dic Lucretiam: plures tamen Sabinae sunt. Contumeliosum mihi erit te dignam uideri in cuius honorem homo occidatur, me dignam non uideri in cuius honorem seruetur.