Diues tres filios abdicauit; petit a paupere unicum in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. contradicit. Numquam futurum putaui ut aut pater meus liberos odisset aut diues concupisceret. Diu dubitaui, ille amicum tentaret an hic filium. Ita nos pauperes sumus, qui habemus quod diuites rogent? Si inmerito abdicauit, odi patrem tot eicientem innocentes; si merito, odi domum tot facientem nocentes. Amo aeque paupertatem ac patrem; utroque adsueui. Non tibi per multos fulta liberos domus est, quanquam ne sic quidem debuisti dare; tutior enim aduersus fortunam est cui aliquid post damnum superest. Abdico, inquit. apparet unde uenias. Vna inter nos disputatio est: iste me dignum putat beato patre, ego meo. Diuitem, inquit, esse te uolo. 0 me abdicandum, si talem patrem relinquo! Quid me uideri uelis nescio: innocentem? sed abdicor; nocentem? sed adoptor. Non ut in ceteris abdicationibus, in mea potestate est non abdicari: perditurus sum patrem si abdicor, perditurus si non abdicor. Quid interest utrum eiciar an transferar? Etsi parendum est in omnibus patri, in eo non est parendum, quo efficitur ne pater sit. Graue est carere unico, grauius eo quem alius concupiscit. Non delectant ignoti seruorum domino greges nec sonantia laxi ruris ergastula: patrem gratis amo. Necesse est timeam infelicem liberis domum. Non potest inueniri reconciliationis aptius tempus: diues filios quaerit. Pars altera. Magnum et hoc inter cetera paupertatis incommoda, quod abdicationem filius non timet. Senatorium gradum census ascendit, census equitem Romanum a plebe discernit, census in castris ordinem promouet, censu iudex in foro legitur. Facilius est paupertatem laudare quam ferre. Si emendati, inquit, fuerint liberi mei, habebo hunc cum illis, si perseuerauerint, habebo pro illis. Extra. Aridi declamatores fidelius quos proposuerint colores tuentur; non enim alicuius sententiae dulcedo subrepit, nullum schema sollicitat. sic quae malam faciem habent saepe pudicae sunt: non animus illis deest, sed corruptor. GALLVS VIBIVS fuit tam magnae olom eloquentiae quam postea insaniae; cui hoc accidisse uni scio, ut ad insaniam non casu caderet sed iudicio perueniret; nam dum insanos imitatur, dum lenocinium ingenii furorem putat, quod simulabat ad uerum redegit. OTHO IVNIVS pater edidit quatuor libros colorum, quos belle GALLIO noster Antiphontis libros uocat: tantum in illis somniorum est. SYRIACVS contra Maximum Stertinium a quo premebatur, cum comes eius fuisset, dixit: per annos quindecim in officio tuo fui, dic quid peccauerim? sed haec est consuetudo uestra, iniuriam uocatis finem seruitutis.