Vir et uxor iurauerunt, ut si quid alteri accidisset, alter moreretur. Vir peregre profectus est; misit nuntium uxori, qui diceret se decessisse. uxor se praecipitauit. recreata iubetur a patre uirum relinquere; non uult. abdicatur. contradicit. Dii immortales, qua debetis prudentia humanum genus regitis: effecistis ut illud non periculum amantis esset sed experimentum. Hos diuidere uult socer quos ne mors quidem diuidet? Moriar, inquit; habeo et causam et exemplum: quaedam se maritorum rogis ardentibus miscuerunt, quaedam anima redemerunt maritorum salutem. sollicitudine breui inter has puella uiua numeratur. Assiduae contentiones erant: “sine te uiuere non possum;” “immo ego sine te” qui certantium exitus esse solet, iurauimus. Hic animus sine dubio iurantium fuit, ut uiui non diducerentur, cum illud quoque cauerint, ne morte diuiderentur. Pars altera. Non possum, inquit, relinquere uirum. quicquam non potest quae mori potest? Paene dum falsae mortis nuntium misit, uerae recepit. Potes sine uiro pati; peregrinationem eius tulisti. iureiurando iam liberata es casu proximo. Extra. OVIDIVS NASO aput Arellium Fuscum magistrum suum hanc controuersiam declamauit; nam Latronis admirator erat. Latro in praefatione quadam dixit: non uides ut immota fax torpeat et ignes exagitata restituat? mollit uiros otium, ferrum situ rubiginem ducit. Naso dixit: uidi ego iactatas mota face crescere flammas et rursus nullo concutiente mori. hic autem dixit: quicquid laboris est in hoc est, ut uxori uirum et uxorem uiro diligere concedas. necesse est deinde ut iurare permittas, si amare permiseris. Eiusdem: pauca nosti, pater, crimina: et litigauimus aliquando et cecidimus et, quod fortasse non putas, peierauimus. Rogatus aliquando ab amicis suis ut tolleret tres uersus, inuicem petiuit, ut tres exciperet, in quos nihil illis liceret. scripserant illi quos tolli uellent secreto, hic quos tutos esse uellet: in utrisque codicillis idem uersus erant, ex quibus primum fuisse narrabat ALBINOVANVS PEDO, qui inter arbitros fuerat: semibouemque uirum semiuirumque bouem, secundum: et gelidum Borean egelidumque Notum. ex quo apparet summi ingenii uiro non iudicium defuisse ad conpescendam Ticentiam carminum suorum; sed animum. aiebat interim decentiorem faciem esse, in qua aliquis naeuus esset.