Raptor nisi et suum et raptae patrem intra tricesimum diem exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. reum facit dementiae. Quid contremescis, senectus? quid, lingua, trepidas? quid optorpuistis, oculi? nondum est tricesimus dies. Ne tristiore quidem uultu expugnatam filiae pudicitiam tulit. nimis cito exoratus est. Ne omnia uitia ab adulescentia repetam, uirginem rapuit; patrem accusat: haec intra triginta dies. Putas me accusatori promissurum quod filio negaui? Miraris dubitare patrem? lex ipsa inter mortem et nuptias dubia est. Semper sibi licere omnia credidit, nihil me umquam rogauit. Ignouit, inquit. ita aliquis ante me rogatus est? Demens sum, uides, nimirum turpiter uiuo, legem ignoro, dies tuos non numero. Demens, inquis, es. potest aliquis ignoscere sic roganti? Deliberabo cum amicis, deliberabo cum propinquis. me miserum, quam paene promisi! me miserum, quod tantum triginta diebus irasci possum! Quid miraris si illum citius exorasti? facilius est iniuriam donare quam crimen. Procede in medium, senex, cuius misericordia crudelis sum. Iam, inquit, angustum tempus est: et tibi uacat accusare? Sic aliquis exorat? sic deprecatur? apparet nunc te primum rogare. Quid enim tamquam demens egi? non sum exoratus. nondum transiit tempus, etiamnunc exorari possum. Quam iniquum est nondum esse me nocentem et iam reum! Pars altera. Me miserum, pater! irae tuae detractum est nihil, tempori multum. Infelicior sum quam si neutrum exorassem. Si seruaturus es filium, iam tempus fuit, si occisurus, iam tempus est. Prior rogatus est qui magis timebatur.