Vt ad meum te morbum uocem, Pylades in comoedia, Bathyllus in tragoedia multum a se aberant; cognomini meo cum uelocitas pedum non concedatur tantum, sed obiciatur, lentiores manus sunt; quidam cum hoplomachis, quidam cum Threcibus optime pugnant et quidam sic cum scaeua conponi cupiunt quomodo † aliti est. In ipsa oratione quamuis una materia sit, tamen ille qui optime argumentatur, neglegentius narrat; ille non tam bene implet quam praeparat. PASSIENVS noster cum coepit dicere, secundum principium statim fuga fit, ad epilogum omnes reuertimur, media tantum quibus necesse est audiunt.