Hoc non ingeniis tantum, sed corporibus uideris accidere, quorum uires non ad omnia quae uiribus efficiuntur aptae sunt: illi nemo luctando par est; ille ad tollendam magni ponderis sarcinam praeualet; ille quicquid adprehendit, non remittit, sed in procliue nitentibus uehiculis moraturas manus inicit. Ad animalia ueni: alii ad aprum, alii ad ceruum canes faciunt; equorum non omnium, quamuis celerrimi sint, idonea curriculis uelocitas est; quidam melius equitem patiuntur, quidam iugum.