ego negaui me de balneo publico exiturum, nisi lotus essem. Deinde libuit Ciceroni de Cestio in foro satisfacere. subinde nanctus eum in ius ad praetorem uoco et cum quantum uolebam iocorum conuitiorumque effudissem, postulaui ut praetor nomen eius reciperet lege inscripti maleficii. tanta illius perturbatio fuit, ut aduocationem peteret. Deinde ad alterum praetorem eduxi et ingrati postulaui. Iam aput praetorem urbanum curatorem ei petebam; interuenientibus amicis qui ad hoc spectaculum concurrerant et rogantibus dixi molestum me amplius non futurum, si iurasset disertiorem esse Ciceronem quam se. nec hoc ut faceret uel ioco uel serio effici potuit.