Hanc, inquit, tibi fabellam retuli, ut scires in declamationibus tantum non aliud genus hominum esse. Si comparari illis uolo, non ingenio mihi maiore opus est, sed sensu minore. itaque uix iam optineri solet ut declamem; illud optineri non potest, ut uelim aliis quam familiarissimis audientibus. Et ita faciebat. declamationes eius inaequales erant, sed ea quae eminebant in quacumque declamatione posuisses, inaequalem eam fecissent. conpositio aspera et quae uitaret conpositionem, sententiae uiuae. Iniquom tamen erit ex his eum aestimari quae statim subtexam: non enim haec ille optime dixit, sed haec ego optime teneo.