Sed quaerenti mihi quare in declamationibus impar sibi esset, haec aiebat: quod in me miraris paene omnibus euenit. magna quoque ingenia — a quibusmultum abesse me scio — quando plus quam in uno eminuerunt opere? Ciceronem eloquentia sua in carminibus destituit; Vergilium illa felicitas ingenii in oratione soluta reliquit; orationes Sallustii in honorem historiarum leguntur; eloquentissimi uiri Platonis oratio quae pro Socrate scripta est nec patrono nec reo digna est.