Secundam quoque quaestionem aliter tractauit: diuisit enim illam sic, ut primum negaret ullas in Oceano aut trans Oceanum esse terras habitabiles. Deinde si essent, perueniri tamen ad illas non posse; hic difficultatem nauigationis, ignoti maris naturam non patientem nauigationis. Nouissime ut posset perueniri, tanti tamen non esse. Hic dixit incerta peti, certa deseri; descituras gentes, si Alexandrum rerum naturae terminos supergressum enotuisset; hic matrem de qua dixit: quomodo illa trepidauit etiam quom Granicum transiturus esses.