FABIANVS philosophus primam fecit quaestionem eandem: etiam si nauigari posset Oceanus nauigandum non esse. At rationem aliam primam fecit: modum inponendum esse rebus secundis. hic dixit sententiam: illa demum est magna felicitas quae arbitrio suo constitit. Dixit deinde locum de uarietate fortunae et cum descripsisset nihil esse stabile, omnia fluitare et incertis motibus modo adtolli, modo deprimi, absorberi terras et maria siccari, montes subsidere, deinde exempla regum e fastigio suo deuolutorum, adiecit: sine potius rerum naturam quam fortunam tuam deficere.