Ex Graecis declamatoribus nulli melius haec suasoria processit quam Glyconi; sed non minus multa magnifice dixit quam corrupte: utrorumque faciam uobis potestatem. Et uolebam uos experiri non adiciendo iudicium meum nec separando a corruptis sana — potuisset enim fieri ut uos magis illa laudaretis quae insaniunt — et nihilominus poterit fieri, quamuis distinxerim. Illa belle dixit: sed fecit quod solebat, ut sententiam adiectione superuacua atque tumida perderet; adiecit enim: Illud quosdam dubios iudici sui habet — ego non dubito contra sententiam ferre —: u(gi/aine gh=, u(gi/aine h(/lie: *makedo/nes ga\r xa/os ei)sple/ousi.