At, puto, rudis lecta aetas et animus qui frangeretur metu insuetaque arma non passurae manus hebetataque senio aut uulneribus corpora: quid dicam potissimos Graeciae? an Lacedaemonios? an Eleos? an repetam tot acies patrum totque excidia urbium, tot uictarum gentium spolia? et nunc produntur condita sine moenibus templa? Pudet consilii nostri, pudet etiamsi non fugimus deliberasse talia. At cum tot milibus Xerses uenit. O Lacedaemonii et aduersus barbaros non reueremini opera uestra, non auos, non patres quorum uobis exemplo ab infantia surgit ingenium? Pudet Lacedaemonios sic adhortari: en, loco tuti sumus. licet totum classe orientem trahat, licet metuentibus explicet inutilem numerum: hoc mare quod tantum ex uasto patet urguetur in minimum, insidiosis excipitur angustiis uixque minimo aditus nauigio est et huius quoque remigium arcet inquietatione quod circumfluit mare, fallentia cursus uada altioribus internata, aspera scopulis, et cetera quae nauigantium uota decipiunt. Pudet, inquam, Lacedaemonios et armatos quaerere, quemadmodum tuti sint. Non referam Persarum spolia?