Aiebat CESTIVS magnis cum laudibus Alexandri hanc suasoriam esse dicendam, quam sic diuisit, ut primum diceret, etiamsi nauigari posset Oceanus, nauigandum non esse; satis gloriae quaesitum; regenda esse et disponenda quae in transitu uicisset; consulendum militi tot eius uictoriis lasso; de matre illi cogitandum: et alias causas complures subiecit. Deinde illam quaestionem subiecit, ne nauigari quidem Oceanum posse.