Diuisione autem in hac suasoria Fuscus usus est illa uolgari ut diceret, non esse honestum fugere, etiamsi tutum esset; deinde aeque periculosum esse fugere et pugnare; nouissime periculosius esse fugere: pugnantibus hostes timendos, fugientibus et hostes et suos. CESTIVS primam partem sic transiit quasi nemo dubitaret an turpe esset fugere; deinde illo transiit, an non esset necesse. Haec sunt, inquit, quae uos confundunt: hostes, sociorum fuga, paucitas. Non quidem in hac suasoria sed in hac materia disertissima illa fertur sententia DORIONIS, cum posuisset hoc dixisse trecentis Leonidam quod puto etiam apud Herodotum esse a)ristopoiei=sqai w(s e)n a(/|dou deipnhsome/nous.