ante nos rerum natura uicta est. DIVISIO. Huius suasoriae feci mentionem, non quia in ea subtilitatis erat aliquid quod uos excitare posset, set ut sciretis quam nitide FVSCVS dixisset uel quam licenter: ipse sententiam non feram; uestri arbitrii erit, utrum explicationes eius ut luxuriosas uituperetis an ut uegetas laudetis. Pollio Asinius aiebat hoc non esse suadere. Recolo nihil fuisse me iuuene tam notum quam has explicationes Fusci, quas nemo nostrum non alias alia inclinatione uocis uelut sua quisque modulatione cantabat. At quia semel in mentionem incidi Fusci ex omnibus suasoriis celebres descriptiunculas subtexam, etiam si nihil occurrerit quod quisquam alius nisi suasor dilexerit.