sed aduersas hostibus POTAMON magnus declamator fuit Mitylenis, qui eodem tempore uiguit quo LESBOCLES magni nominis et nomini respondentis ingenii: in quibus quanta fuerit animorum diuersitas in simili fortuna puto uobis indicandum, multo magis quia ad uitam pertinet quam si ad eloquentiam pertineret. Vtrique filius eisdem diebus decessit: LESBOCLES scolam soluit; nemo umquam amplius declamantem audiuit; aequo animo recessit POTAMON a funere filii: contulit se in scolam et declamauit. Vtriusque tamen adfectum temperandum puto: hic durius tulit fortunam quam patrem decebat, ille mollius quam uirum.