POTAMON cum suasoriam de trecentis diceret tractabat quam turpiter fecissent Lacones hoc ipsum quod deliberassent de fuga et sic nouissime clausitInsanierunt in hac suasoria multi circa Othryaden: MVRREDIVS qui dixit: fugerunt Athenienses; non enim Othryadis nostri litteras didicerant. GARGONIVS dixit: Othryades qui periit ut falleret, reuixit ut uinceret. LICINIVS NEPOS: cuius exemplo uobis etiam mortuis uincendum fuit. ANTONIVS ATTICVS inter has pueriles sententias uidetur palmam meruisse; dixit enim: Othryades paene a sepulcro uictor digitis uulnera conpressit, ut tropaeo Laconem inscriberet. O dignum in Spartano atramentum! o uirum cuius ne litterae quidem fuere sine sanguine. CATIVS CRISPVS municipalis kakozh/lws dixit post relatum exemplum Othryadis: aliud ceteros, aliud Laconas decet: nos sine deliciis educamur, sine muris uiuimus, sine uita uincimus.