TRIARI. Non pudet Laconas ne pugna quidem hostium, sed fabula uinci? Magnum est alumnum uirtutis nasci et Laconem. ad certam uictoriam omnes remansissent; ad certam mortem tantum Lacones. Non est Sparta lapidibus circumdata: ibi muros habet ubi uiros. Melius reuocabimus fugientes trecenos quam sequemur. Sed montes perforat, maria contegit. Numquam solido stetit superba felicitas et ingentium imperiorum magna fastigia obliuione fragilitatis humanae conlapsa sunt. Scias licet ad finem non peruenisse quae ad inuidiam perducta sunt. Maria terrasque, rerum naturam statione inmutauit sua: moriamur trecenti, ut hic primum inuenerit quod mutare non posset.