Si tam demens placiturum consilium erat, cur non potius in turba fugimus? PORCI LATRONIS. In hoc scilicet morati sumus, ut agmen fugientium cogeremus. Rumori terga uertitis: sciamus saltem qualis sit iste quem fugimus. Vix uictoria dedecus elui potest; ut omnia fortiter fiant, feliciter cadant, multum tamen nomini nostro detractum est: iam Lacones an fugeremus deliberauimus. Vtinam moriamur! quantum ad me quidem pertinet, post hanc deliberationem nihil aliud timeo, quam ne reuertar. Arma nobis fabulae excutiunt. Nunc, nunc pugnemus: latuisset uirtus inter trecenos. Ceteri quidem fugerunt. si me quidem interrogatis ut quid sentiam, et in nostrum et in Graeciae patrocinium loquar: